- FISCALIA Vina
- FISCALIA Vinaapud Vopisc. in Aurel. quem vinum etiam in animo habuisse gratis dare, imo aliqua ex parte fecisse, colligit hic Auctor, quod in porticibus templi Solis vina fiscalia ponuntur: vina sunt quae Fiscus dabat Populo, non gratis, sed pretio. Sic Fiscalis panis, qui populo dividebatur, gratis ille quidem, quem et civilem, et gradilem, et dispen satorium dictum esse notum. Vide Salmas. ad Vopisc. De Fiscali Cursu seu Rheda, quâ Fiscales transvehebantur res; ut aurum argentumqueve sacrarum Largitionum, cum ad Comitatum Principis destinabantur, vestes aliaequeve species, quae dicebantut Fiscales, egimus supra ubi de Cursu publico. Nomen a Fisco. Sic recentiori aevo Fiscalini, Germ. Leibeigene, dicti, quorum corpora et bona fisco Regio debita. Nempe cum Clodoveus Francorum Rex Alemannis ad Tolbiacum superatis, Germaniam, pene totam sibi subiecisset, ne cum libertate animos recipere poscent, iugo servitutis huius gravissimo eox pressit, quae tum primum coepit, et ex hoc fonte passim in Germaniam derivata, etiam num durat. Principes namqueve Clodoveum insecuti hanc ipsam servitutem ratam habuêre: et porro etiam feudatariis suis, non tantum possessionesi, sed et corpora subditorum eloca vêre. Qui Ecclesiasticis donobantur, Servi Ecclesiastici appellati sunt etc. Strumpf. Chron. Helvet. de Gallia l. 3. c. 57. Vide quoqueve infra in voce Fiscus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.